monumenta.ch > Ivo Carnotensis > sectio 15 > hlw17.265 > sectio 62 > sectio 27 > salCod.Sal.X,16.378 > csg46.329 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 6
Quod astans populus cernens, multo timore concussus adinvicem dicebat: Heu! heu! quid est hoc? quid videtur nobis hoc esse? Ah nos miseros! quis nos adiuvabit? aut quis nos liberabit? Nescimus enim quomodo decepti sumus. O omnipotens Deus, miserere nobis! Revertamur, revertamur ergo; properemus testamentum evangelii Christi, quoniam ah, ah, ah! amare decepti sumus. Et ecce pedes praedictae muliebris imaginis candidi apparuerunt, splendorem super splendorem solis reddentes.